DOCUMENTI F - Terreni venduti e ceduti

<= I

1031. Chioggia.
Giovanni Venerio Bolli vende a Martino Bianco ed Orsone Nadal un terreno in quel di Chioggia per 4 denari.

In nomine domini Dei et salvatoris. Anno ab incarnacione ejusdem redemptoris nostri Iesu Christi millesimo trigesimo primo, imperante domno Romano magno et pacifico imperatorem, anno autem imperii eius secundo post hobitum Constantinus... indicione tertia decima in Clugia. Scribere rogavi Dominicum presbiterum et notarium hanc paginam documenti ego quidem Iohanne filius Venerio Bolli cum meis heredibus venditore, qui cartulam tradidit et propriis manibus adfirmavit, testique subscribere vel signum sancte crucis fieri rogavit. Constad enim me quidem ab hodie sub dupla rei distrassise distrassit, vendidisse vendidit, atque tradidisse et tradidit obtimo et absoluto absque omni reprehensione vobis Martino Bianco insimul cum Urso Natalis comparatores in perpetuum et ad heredibus ac proheredibus seu et posterisque vestris profuturum possidendum. Hoc est una pecia de terra vacua et disculta, posita in loco vel in capite da cavana... in territorio plebis Clugie vico maiore, et ipsa terra michi advenit de Iohanne Urso filio bone memorie Urso Iohanni venetico per donacionis cartulam, extendente ipsa nominata terra in longitudinem suam habet pedes centum, et in latitudinem suam similiter centum a si nullis aut coherentem et possidentem la... capite firmante in... lio in... firmante in Petro Lupa... endi; quarto coque latere firmante in vos comparatores cum vestros consortes, una cum introicto et exoito suo per terram et per aquam, sicut ad Iohanne Urso donatore meo vel ad me possessam fuit. Ita vobis soprascriptos comparatores in omnibus tradidimus possidendi, habendi, tenendi, vendendi, donandi, commutandi et usque in perpetuum possidendi et quicquid vobis placuerit faciendi, nullo vobis hominem contradicentem non propincum neque exstraneum. Precium autem placitum hac difinitum seu receptum adque completum de vobis apud me per omnia hebeo de dinarios exmeratos mancusios quatuor et medio. Tantos et nihil exinde remansit quod nos amplius requirere debeamus. Quod si cocumque tempore annobis vel a quibuslibet personibus, pulsatus aut evictus exinde fueritis, et vos minime stare et defensare noluero aut non potuero ab omnibus questionantibus vel calumniantibus hominibus, qui vos de suprascripta terra expelere volueri ex parte vel ex tota, tunc suprascriptum precium una cum omni metioracionem ipsius rei duplo cum meis heredibus vobis et vestrisque heredibus restituere promittimus, et insuper componere auro libra una. Et post soluto prostimo haec pagina documenti maneat in sua firmitate. + Signum manus suprascripto Iohanni qui fieri rogavit.

+ Signum manus Venerio testis subscripsi
+ Signum manus Petrus testis subscripsi
+ Signum manus Sambatino testis subscripsi
Notitia testium id. est. Venerio Bolli, Petro Stefano, Sambatino Iohanni de Stefano.
Ego Dominicus presbiter et notarius complevi et roboravi.

(Venezia, Archivio di Stato - Monastero di San Zaccaria, Pergamene, B. 11; Chioggia)



<= II

1098 gennaio. Chioggia.
Vitale abitante nel vico di Pellestrina, avendo ricevuta a livello per anni 29 dal convento di San Giorgio Maggiore di Venezia una pezza di terra in Pellestrina, si obbliga di contribuire per censo annuo, tre soldi di Verona, un paio di polli, e se la ridurrà a vigneto, il terzo del prodotto del vino.

In nomine domini Dei et salvatori Iesu Christi. Anno domini millesimo nonagesimo hoctavo mense januari indicione septima in Clugia. Post libelli cartam quam nobis fecistis, promittens promitto ego quidem Vitalis abitator et comorator in vico Pelestine cum mesis heredibus vobis domnus Carimannus Dei gratia abbas sancti Georgii justa curtis palacii et vestro cathervato monachorum huius vestri monasterii et vestris successoribus pro ideo, quod vos a mihi dedistis una vestra pecia de tera dissculta que est de ipsa Dei vestra ecclesia posita in territorio vico Pelestine, et eam mihi dedistis amodo innantea usque in viginti et novem annis expletis ad aliis libellis renovandis mihi et heredibus ac proheredibus, meis, cum capitibus et lateribus suis, cum suis abenciis et pertinenciis et cum introitis et exoitis suis per terra et per aqua sicut ad ipsa dei ecclesia vel et ad vos possesam fuit, vel sicut mani festad in libelli carta quam mihi factam abetis, ut amodo innantea debeam illa laborare et cultificare cum suos fosados, cum omne meum precio et expendio vel impedimento et reditum vel propter censum inde vobis dare debeam per omnique anno in festivitate sancti Martini solidos tres veronenses et un pario de puli similiter per unuquemque anno in festivitate sancti Martini ad vos et ad vestros successores. Et si in ipsa terra vinea edificabo et vobis placuerit recipere terciam partem vini mundi, tunc ego vel meos heredes vobis vel in ipsa Dei ecclesia dare et persolvere vobis debeam absque fraude vel ingenio et si terciam partem vini mundi vos aut vestros successores non vult recipere, tunc ego vel meos heredes prenominatos tres solisod de dinariis veronenses cum prenominato pario de puli, sicut supra legitur, omni anno vobis et in vestra eclesia dare et persolvere debeam ad ipso termine in festivitate sancti Martini. Hec omnia hobservare et adinplere promitto. Quod si non observavero et non adimpievero, vobis omnia, sicut supra legitur, componere promitto cum meis heredibus vobis et vestris successoribus auri libras duas. Et hec promissio, ut supra continet, maneat in sua firmitate.

+ signum manus suprascripto Vitale, qui hoc rogavit fieri
+ signum manus Petrus testis subscripsi
+ signum manus Bonus homo testis subscripsi
+ signum manus Dominico testis subscripsi
sigillotestium idest Petro Pacegano.
Bonus homo de Pelestina.
Dominico frater Vitalis.
sigilloEgo Albertus presbiter et notarius complevi et roboravi

(Venezia, Archivio di Stato - Convento di San Giorgio Maggiore, Pergamene, B. 1, N. 52).


Index

A KALEIDOS multimedia production