In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eiusdem redemptoris nostri millesimo centesimo septimo, mense octubrio, indictione prima, Rivoalto. Post securitatis cartam quam vos mihi factam habetis consentiente vobis domno Orde(lafo) Faletro dodoni inclito duci seniori nostro de uno vestro navali aqua desuper labente qui fuit de proprio vestro aquimo(lo) posito in Luprio, qui quondam fuit defuncti Petri Fuscari russi sicut in ea legitur. Promittens promitto ego quindem Martinus Marinus filius quondam Dominici Marini de Luprio cum meis heredibus vobis Mariae Faletro dodoni Dei gratia abbatissae monasterii sancti Zachariae et vestris successoribus usque in perpetuum de suprascipto vestro navali quem vos mihi datum et transactum habetis per suprascriptam securutatis cartam ut in ea continetur, habentem in longitudine sua plus minus pedes centum viginti septem, et in latitudine sua in capite quod firmat in canale de Luprio plus minus pedes quadraginta uno, et in medio loco plus minus pedes triginta duo, et in alio capite quod firmat in vestro aggere item in latitudine sua plus minus pedes viginti tres, uno suo capite firmat in suprascipto canale de Luprio, unde est introitus et exitus atque iunctorium et iaglacio. Et ab isto capite, quod firmat in suprascripto canale de Luprio, dimisistis in fronte de predicto navali pro remedio anime suprasripti Petri Fuscari callem latum pedes quattror comune inter me et omnes convincinantes eundi et redeundi sursum atque deorsum, qua ora voluerimus una pars ab alia contradicere non debeamus. Alio autem capite firmat in predicto aggere de suprascipto vestro aquimolo, ubi ego et mei heredes ac proherredes usque in perpetuum nullam latinam facere nec habere debeamus. Uno latere de suprascripto navali firmat partim in alia vestra aqua et partim firmat in Martino Venetico. Alio autem suo latere firmat partim in me, et partim in Venerio Steno, et partim in Iubiano Iohanaci, et partim in Venerio Lissado, et partim in Iohanne Marino et Venerio Marino. Et quando suprascriptum navale elevatum fuerit terra, ita ego et mei heredes ac proheredes eum perpetuis temporibus incolomen retinere promittus quod nullum damnum inde habere debeat suprascriptum vestrum aquimolum et fundamentum nec in macinatione nec in salis elevatione, et plus de quanto michi datum et designatum atque transactum habetis de suprascripto vestro navali per suprascriptam securitatis cartam, ego et mei heredes ac proheredes per nullum ingenium in nullo tempore plus occupare de vestra aqua non debeam, nisi quantum designatum desuper habemus. Hec omnia observare et adimplere promitto. Quod si non observaverimus et adimpleverimus omnia sicut superius legitur componere promittimus cum nostris heredibus vobis et vestris successoribus et in suprascripto vestro monasterio sanctii Zachariae auri libras quinque et hec promissionis carta perpetuis temporibus maneat in sua firmitate.
| Signum manus suprascripti Martini qui hec rogavit fieri. Ego Bonofilius rogatus testis subscripsi. Ego Bonofilius testis subscripsi. Ego Dominicus testis subscripsi. Notitia testium. Dominicus Bonofilius Pepo. Bonofilius Cupo. Dominicus Michael. Ego Dominicus clericus et natarius complevi et roboravi. |