In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno incarnacionis eiusdem redemptoris nostri millesimo quinquagesimo sexto, mense madii, indictione nona Rivoalto. Plenam et irrevocabilem securitatem mitto ego quidem Forentius presbiter filius Dominico Iohanaci Bragadino cum meis successoribus tibi Dominico Cenzalesso et tuis heredibus de super tota dimissoria magna vel parva quod Iohannes Ferarius nepoti atque commisso tuo mihi largivit cum ad hobitum venit. Nunc autem post suum hobitum per omnia inde me deliberasti et super tota eius proprietas terra et casa, secundum quod tu illam datam habes ad Petronia relicta Iohanni Sanudo et ad eius heredes, remanet in eorum potestatem ad faciendum quod cumque ad eis placuerint. Eciam de super totum omnia et in omnibus que ab inicio de qualicumque re usque modo insimul habuimus, ut nullis diebus nullisque temporibus vos requirere aut compellere debeamus per nullum ingenium nec parvum neque magnum, non de nullis rebus vel speciebus. Quoniam die presenti venimus in iudicio et per sacramentum omnia et in omnibus inter nos cisimus, finivimus atque transacte deliberavimus, et nichil remansit de ulla re de sub coelo, quuod homo cogitare potest, quod vos amplius requirere debeamus. Quod si quocumque tempore de suprascriptis omnibus capitulis aliquid requirere temptaverimus, componere promitto cum meis successorribus tibi et tuis heredibus auri libras quinque. Et haec securitas maneat [in] sua firmitate.
| + Ego presbiter Florencius manu mea subscripsi. + Ego Tobia testis subscripsi. + Ego Marinus testis subscripsi. + Ego Iohannes testis subscripsi. (Notitia testium id est) Tobia filius Iohani de Aequilo. Marinus filius Iohanni Michaeli. Iohannes Gradonicus. | ||
![]() | Ego Leo diaconus et notarius complevi er roboravi. | |
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno incarnacionis eiusdem redemptoris nostri millesimo septuagesimo octavo, mense julii, indictione prima, Rivoalto. Igitur ego quidem Felix Maurus plebanus eccclesie sancti Salvatoris, filius Dominici Mauri, consenciente mihi domno Heinrico Contareno, castellano episcopo, seniori et consoprimo meo cum meis successoribus, ad hodie in Dei et Christi nomine dans damus atque transactamus vobis Petro e Paolo ambosus fratibus filiis Gecii pilizarii et vestris heredibus imperpetuum et profuturum possidendum, hoc est unam peciam de terra, quae est de pertinentia predictae nostrae ecclesiae sancti Salvatoris, quam nos per hanc libelli cartam vobis damus et transactamus habentem in longitudine sua plus minus pedes septuaginta uno et semissa, et in latitudinem suam tota equaliter plus minus pedes viginti novem et semissam, uno capite tenete in calle predictae nostrae ecclesiae lato pedes tres iusta rivum, ubi est aliquantum de fundamenta unde habere debes introitum et exitum atque iunctorium et jaglacionem, alio autem capite tenente in terra predictae nostrae ecclesiae . Uno latere firmat in calle iamdictae nostrae ecclesiae domini Salvatoris latus pedes tres, qui revolvit ipse callis a compreenso predicto rivo iusta terram Vithalis Stefano usque in alio calle suprascriptae nostrae ecclesiae, unde tu cum tua famiglia et cum parentibus et amicis ire et redire debeas sursum atque deorsum in die vel in nocte nullo tibi homine contradicente. Alio vero latere predictae terrae firmat in pissina predictae meae ecclesiae, unde habere debes introitum et exitum atque iunctorium et jaglacionem usque in pedes quinquaginta de longitudine. Hanc namque totam prenominatam designatam peciam de terra cum omni longitudine et latitudine, cum capitibus et lateribus suis, et cum cuncta ibi habente et pertinente ab intus et foris cum suis iacentiis suae tam subtus terram quam supra terraam adesse noscuntur, pleniter in tua damus et transactamus plenissimam potestatem habendi, tenendi, edificium supra edificandi, vendendi, donandi, comutandi et in perpetuum possidendi aut quicquid inde tibi placuerit faciendi nullo tibi homine contradicente. Unde nobis et nostrae ecclesiae dedistis libras denariorum triginta, quia nichil remansit quod vos inde amplius requirere debeamus. Tamen vero statutum habemus inter nos ut omni anno in festivitate domini Salvatoris nobis et predictae nostrae ecclesiae dare debeatis libras de oleo sex tantum. Et si usque ad completos quinque annos trangressi eritis, quod omnique anno ipsam luminariam non dederitis nobis et predictae nostrae ecclesiae, tunc ac completos quinque annos ipsam predictam terram in nostram et de nostra ecclesia deveniat potestatem ad faciendum quodcumque nobis placuerit. Et si unquam tempore ipsa terra venundata fuerit, nobis et nostre ecclesiae quintellum persolvere debeatis, et inde in antea suprascriptum censum et quintellum semper salvum esse debet nobis et predictae nostrae ecclesiae, et nos sive successore nostri omnique vigesimo nono anno vobis et heredibus ac proheredibus vestris renovare promittemus. Quod si unquam tempore a nobis vel ab aliquibus personis hominim pulsatus vel evictus fueris et minime vos inde in omnibus defensare noluerimus aut non potuerimus ab omnibus questionantibus vel calumpniantibus hominibus, qui te de suprascripta re expellere voluerit ex parte vel ex toto, aut contra hanc cartam ire temptaverimus et omnique vigesimo non anno istum libellum tibi renovare et redintegrare noluerimus, aut non potuerimus, recte persolvente vos suprascriptum censum et quintellum, ut supra diximus, nobis et predictae nostrae ecclesiae componere promittimus cum nostris successoribus vobis et vestris heredibus auri libras quinque. Et post solutum promissum maneat hec libelli et defencionis carta semper in sua firmitate, quam scribere rogavimus Dominicum Saturninum clericum, notarium et ecclesiae sancti Cassiani plebanum.
| Ego Heinricus per misericordim Dei castellanus episcopus manu mea subscrripsi. Ego Felix Mauro diaconus, vicarius ecclesiae sancti Salvatoris manu mea subscipsi Ego Bonofilius testis subscripsi Ego Petrus testis subscripsi Ego Dominicus testis subscripsi (Notitia testium) idest Bonofilius Iustus Petrus Fuscarus, Dominicus Maurecenus (S.t.) Ego Dominicus clericus et notarius complevi et roboravi. |
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno domini millesimo centesimo septuagesimo sexto, mense junii, indicione nona, Rivoalto. Manifesta sum ego quidem Carlota de confinio sancti Juliani cum meis successoribus quia recepi de te namque Johanne tintore de confinio sancti Bassi et tuis heredibus silidos denariorum veronensium viginti, quod mihi dedisti et prestitisti in meis utilitatibus peragendum, quos apud me retinere debeo a modo in antea usque ad medium annum. Prode vero indi tibi dare debeam solidos veronesium quator, et ad ipsum terminum per me vel per meum missum tibi vel tuo misso dare et deliberare suprascriptos tuos viginti solidos veronenses cum toto suprascripto suo prode. Quod si non observavero omnia, ut superius legitur tunc omnia in duplum caput et prode tibi dare et reddere debeam. Pro maiori autem firmitate pono tibi nexu fiducie in loco pignoris cunctam et super totam meam fabricam ligneam, in qua nunc resideo, posita supra terra domini ducis, ut si minime fecero te ad deliberandum, ad suprascriptum terminum eo ordine, ut superius legitur, tunc tribuo tibi potestatem accedere et intromittere et dominare suprascripta tua pignora, et tamquam per legitimum documentum possidere, vel quicquid inde tibi placuerit facere, nullo tibi homine contradicente, et insuperinde in antea caput et prode et duplum prode laborare debeat de quinque sex per annum apud suprascripta et predesignata tua pignora tantum.
| Signum suprascripte Carlote que hoc rogavit fieri Ego Johannes Staniario testis subscripsi Ego Dominicus Tuscano testis subscripsi Ego Marcus Grilioni diaconus et notarius complevi et roboravi |