In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi,
anno incarnacionis eiusdem redemptoris nostri millesimo septuagesimo secundo, mensis aprilis, indicione decima Rivoalto. Breviarium carte recordacionis facimus nos Dominicus Roso, die quadam dum essem ante presencia domini Dominici Contareni ducis, tunc ibi venit Dominico Roso nepoti meo, et proclamavit se supra Dominicio Serzy quod sibi retinebat novem sportas de alumen quod Iohannes Martinacio de castello ei per illum de Alexandria missum abebat. Tunc Dominicus Serzy dixit: "Nolit Deus". Dixit Dominicus Serzy: "Verum dedit michi Iohannes Martinacio ipsum alume ut dedissem illum ad uxor eius". Dixit Dominicus Roso nepoti meo: "Ego abeo testes quia Iohannes Martinacio misit michi ipsum alumme propter quod michi debitor est". Unde per legem sibi vadimonium dedit comprobandi, ego inde fideiussor sum. Testificavit michi Dominico Premarco per hore Urso Pladuni quia ipso alumme comparatum fuit ad nomen Dominico Roso ut audivit et a Dominico Roso missum fuissed. Johannes filius meo testificavit michi dum venit ad Mothones, deprecavit illum Dominico Serzy ut recipissed in sua navim novem sportas de alumme quod Johannes Martinacio mittet ad Dominico Roso consoprino tuo et suo servo. Ipse dixit: "Non possum quia caricatus sum". Iohannes Musolino testificavit michi quia invenit loquentem Dominico Serzy cum Iohanne filio meo et deprecabat illum ut misissed alumme in sua navim, quia inde pertinebat Dominico Roso. Testificavit michi Petrus Bollo dum ipso alumme missum fuit in sua navim, audivit quod ipso alumme fuissed Dominico Roso et suo servo illum navigavit. Et dum rationem de caricum fecimus, semper dicebat Dominico Serzy quia ipso alumme fuissed Dominico Roso; et Dominico Muysolo semiliter michi testificavit quia semper audivit in Alexandria et in navim sive de hore Dominico Serzy, quia predictas novem sportas de alumme fuissed Dominicus Roso, quia Iohannes Martinacio eas illi misised et manifestavit michi Urso Pladuni pro teste et filio Quirino et Gregorio de Torcello.
| Ego Iohannes testis subscripsi Ego Dominicus testis subscripsi Ego Iohannes testi subscripsi | ![]() | testium idest Iohannes Fuscari. Dominicus Fuscari. Iohannes filius Dominico Ursoyolo. |
(Venezia, Archivio di Stato - Monastero di San Zaccaria, Pergamene, B. 24; Estere).
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnacione eiusdem redemptoris nostri millesimo octuagesimo sexto, mense aprili, indictione nona Rivoalto. Post defensionis cartulam, quam mihi fecisti de ipsa proprietate terrae et casae et suae divisionis de orto, quam Dominicus Caputincollo cognatus tuus mihi transactavit per firmitatis cartulas, quas inde mihi fecit ut in eis continetur. Manifestus sum ego quidem Paulus Salomon habitator in Rivoalto cum meis heredibus tibi Dominico Pantaleo filio quondam Petri Pantaleo et tuis heredibus, quia habeo apud me receptas novem cartulas ad ipsam suprascriptam proprietatem pertinentes. Quarum est una diiudicati cartula, quam otto dux fecit cum caeteris hominibus Venetiae ad Constantinum grecum Voris iusto prati de Constantinopoli de proprietate Iohannis Gratiadei. Est una documenti cartula, quam fecit Dominicus filius bonae memoriae Dominici Mauri ad Iohannem filium Martini Gratiadei. Est securitatis cartula quam Constantinus, qui nominatur Voris grecus, fecit Martino et Iohanni ambobus fratribus filiis Johannis Gratiadei. Est caucionis cartula, quam fecit Dominicus clericus filius bonae memoriae Dominici Bragadini ad Iohannem Floriencium, continentem de capetanea denarios exmeratos mancusios duocentos. Est caucioni cartula, quam fecit Martinus Gratiadei pariter cum Marina uxore sua ad Ardradum, qui dicebatur Boniverto de civitate Verona, continentem de capetanea septem miliaria de lana, et libras denariorum veronensium quadraginta quinque. Est securitas de super omnia, quam fecit Martinus Gratiadei veneticus ad Ardradum de civitate Verona. Est caucionis cartula, quam fecit Martinus Gratiadei insimul cum Marina uxore sua ad Dominicum Caputincollo, continentem de capetanea libras denariorum duecentas. Est sequens eius securitas, quam similiter Martinus Gratiadei insimul cum Marina uxore sua fecit ad Dominicum Caputincollo de super tota terra et casa sua, cum tota sua vinea ibi coniuncta. Est documentum, quod fecit Iohannes filius Divizo ioculatoris ad Martinum Gratiadei de una pecia de terra coelo tecta. Unde promittens promitto ego quidem praenominatus Paulus Salomon tibi iam dicto Dominico Pantaleo, ut si fuerit clarefactum, quod hinc in antea usque ad quinque annos expletos, tam suprascriptae novem cartulae, quam una decima cartula quae est oreviarium, quam fecit. Petrus Caputincollo ad Dominicum Caputincollo fratrem suum de ipso muro, qui reiacet in capite de sua et illius caminata, tibi opus existerint legendi in placito ad defensandum me propter suprascriptam defensionem quam mihi fecisti, tunc prenominatas decem cartulas tibi ostendere et presentare debeam ad tuam et meam defensionem usque ad completos istos quinque annos. Quos si haec omnia non observavero et non adimplevero, et praenominatas decem cartulas, cum tibi opus fuerint, ostendere et presentare noluero, aut non potuero in placito, vel ubi tibi necesse fuerit, ad legendum ad tua et meam defensionem, ut supra legitur, et aliquod dampnum pro eis tibi accreverit, et fuerit clarefactum usque ad suprascriptos completos istos quinque annos, tunc componere promitto cum meis haeredibus tibi et tuis haeredibus auri libras quinque. Et haec promissio in suprascripto ordine in sua maneat firmitate usque ad suprascriptum terminum.
| Signum manus suprascripti Pauli qui hec rogavit fieri Ego Dominicus testis subscripsi Ego Petrus rogatus testis subscripsi Ego Stefanus testis subscripsi | |
![]() | (Notitia testium) Idest Dominicus filius Boni Michaelis. Petrus Maurus. Stephanus Carosus. |
![]() | Ego Dominicus clericus et notarius complevi et roboravi. |
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnacione eiusdem redemptoris nostri millesimo nonagesimo octavo, mense octubris, indictione septima, Rivoalto. Breviarium testificationis facimus omnes, quorum nomina et manu subter conscripti et affirmati sumus, qualiter pro certo scimus secundum quod huius scripturae ordo subterius manifestabitur. Igitur ego quidem Martinus, presbiter vetulus de ecclesia sancti Proculi, testificor quia quadam die misit me insimul cum sociis meis domina mea abatissa ad Aurium Dommarcum, quia in tempore illo, quando ipse occupabat cum sepe, quod ipse mittebat terram sancti Zachariae a comprehenso capite de ipsa piscina in antea. Sic vero diximus ei dominae Auriae: "Mandat tibi interdicendum omnibus modis domina nostra abbatissa, quod non intermittas terram sancti Zachariae". Adhuc ille dixit: "Noli Deus, sed magis volo de meo ibi dare". Preter hec autem venit ipse, venit nobiscum ante domina nostra abbatissa, et tali modo locutus est dicens: " Karissima domina rogo te, ut dimittas istum sepem modo, propterea quia nulla possessio est, et cum suprascriptum sepem veterescat, dimittam terram fuam, et intromittam meam", et in his dictis domina nostra abbatissa quievit. Ego Albertus, presbiter de suprascripta aecclesia sancti Proculi, quadam die post obitum predicti Aurii Dommarci fui ego insimul cum Martinum presbiterum de Saletum, quando eius relictam recuperabat ipsum sepem; et nos ei interdiximus ex parte suprascriptae dominae nostrae abbatissae, et illa dixit: "Tale responsum facio vobis, sicuti primitus suprascriptus vir meus inde fecit". Huius rei hordinem nos predicti testes Andream presbiterum Martinacium et notarium, ut superius patet, scribere rogavimus. Signum manus suprascripti Martini presbiteri qui hec rogavit fieri.
Ego Albertus presbiter sancti Proculi manu mea subscripsi.
Ego Andrea presbiter et notarius complevi et roboravi.